1 Ἀκούσατε τὸν λόγον κυρίου, ὃν ἐλάλησεν ἐφ᾽ ὑμᾶς, οἶκος Ισραηλ· 2 τάδε λέγει κύριος Κατὰ τὰς ὁδοὺς τῶν ἐθνῶν μὴ μανθάνετε καὶ ἀπὸ τῶν σημείων τοῦ οὐρανοῦ μὴ φοβεῖσθε, ὅτι φοβοῦνται αὐτὰ τοῖς προσώποις αὐτῶν. 3 ὅτι τὰ νόμιμα τῶν ἐθνῶν μάταια· ξύλον ἐστὶν ἐκ τοῦ δρυμοῦ ἐκκεκομμένον, ἔργον τέκτονος καὶ χώνευμα· 4 ἀργυρίῳ καὶ χρυσίῳ κεκαλλωπισμένα ἐστίν· ἐν σφύραις καὶ ἥλοις ἐστερέωσαν αὐτά, καὶ οὐ κινηθήσονται· 5 αἰρόμενα ἀρθήσονται, ὅτι οὐκ ἐπιβήσονται. μὴ φοβηθῆτε αὐτά, ὅτι οὐ μὴ κακοποιήσωσιν, καὶ ἀγαθὸν οὐκ ἔστιν ἐν αὐτοῖς. 9 ἀργύριον τορευτόν ἐστιν, οὐ πορεύσονται· ἀργύριον προσβλητὸν ἀπὸ Θαρσις ἥξει, χρυσίον Μωφαζ καὶ χεὶρ χρυσοχόων, ἔργα τεχνιτῶν πάντα· ὑάκινθον καὶ πορφύραν ἐνδύσουσιν αὐτά· 11 οὕτως ἐρεῖτε αὐτοῖς Θεοί, οἳ τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν οὐκ ἐποίησαν, ἀπολέσθωσαν ἀπὸ τῆς γῆς καὶ ὑποκάτωθεν τοῦ οὐρανοῦ τούτου. 12 κύριος ὁ ποιήσας τὴν γῆν ἐν τῇ ἰσχύι αὐτοῦ, ὁ ἀνορθώσας τὴν οἰκουμένην ἐν τῇ σοφίᾳ αὐτοῦ καὶ τῇ φρονήσει αὐτοῦ ἐξέτεινεν τὸν οὐρανὸν 13 καὶ πλῆθος ὕδατος ἐν οὐρανῷ καὶ ἀνήγαγεν νεφέλας ἐξ ἐσχάτου τῆς γῆς, ἀστραπὰς εἰς ὑετὸν ἐποίησεν καὶ ἐξήγαγεν φῶς ἐκ θησαυρῶν αὐτοῦ. 14 ἐμωράνθη πᾶς ἄνθρωπος ἀπὸ γνώσεως, κατῃσχύνθη πᾶς χρυσοχόος ἐπὶ τοῖς γλυπτοῖς αὐτοῦ, ὅτι ψευδῆ ἐχώνευσαν, οὐκ ἔστιν πνεῦμα ἐν αὐτοῖς· 15 μάταιά ἐστιν, ἔργα ἐμπεπαιγμένα, ἐν καιρῷ ἐπισκοπῆς αὐτῶν ἀπολοῦνται. 16 οὐκ ἔστιν τοιαύτη μερὶς τῷ Ιακωβ, ὅτι ὁ πλάσας τὰ πάντα αὐτὸς κληρονομία αὐτοῦ, κύριος ὄνομα αὐτῷ.
17 Συνήγαγεν ἔξωθεν τὴν ὑπόστασίν σου, κατοικοῦσα ἐν ἐκλεκτοῖς. 18 ὅτι τάδε λέγει κύριος Ἰδοὺ ἐγὼ σκελίζω τοὺς κατοικοῦντας τὴν γῆν ταύτην ἐν θλίψει, ὅπως εὑρεθῇ ἡ πληγή σου· 19 οὐαὶ ἐπὶ συντρίμματί σου, ἀλγηρὰ ἡ πληγή σου. κἀγὼ εἶπα Ὄντως τοῦτο τὸ τραῦμά μου καὶ κατέλαβέν με· 20 ἡ σκηνή μου ἐταλαιπώρησεν ὤλετο, καὶ πᾶσαι αἱ δέρρεις μου διεσπάσθησαν· οἱ υἱοί μου καὶ τὰ πρόβατά μου οὔκ εἰσιν, οὐκ ἔστιν ἔτι τόπος τῆς σκηνῆς μου, τόπος τῶν δέρρεών μου. 21 ὅτι οἱ ποιμένες ἠφρονεύσαντο καὶ τὸν κύριον οὐκ ἐξεζήτησαν· διὰ τοῦτο οὐκ ἐνόησεν πᾶσα ἡ νομὴ καὶ διεσκορπίσθησαν. 22 φωνὴ ἀκοῆς ἰδοὺ ἔρχεται καὶ σεισμὸς μέγας ἐκ γῆς βορρᾶ τοῦ τάξαι τὰς πόλεις Ιουδα εἰς ἀφανισμὸν καὶ κοίτην στρουθῶν. 23 οἶδα, κύριε, ὅτι οὐχὶ τοῦ ἀνθρώπου ἡ ὁδὸς αὐτοῦ, οὐδὲ ἀνὴρ πορεύσεται καὶ κατορθώσει πορείαν αὐτοῦ. 24 παίδευσον ἡμᾶς, κύριε, πλὴν ἐν κρίσει καὶ μὴ ἐν θυμῷ, ἵνα μὴ ὀλίγους ἡμᾶς ποιήσῃς. 25 ἔκχεον τὸν θυμόν σου ἐπὶ ἔθνη τὰ μὴ εἰδότα σε καὶ ἐπὶ γενεὰς αἳ τὸ ὄνομά σου οὐκ ἐπεκαλέσαντο, ὅτι κατέφαγον τὸν Ιακωβ καὶ ἐξανήλωσαν αὐτὸν καὶ τὴν νομὴν αὐτοῦ ἠρήμωσαν.
1 audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel
2 haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere
et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes
3 quia leges populorum vanae sunt
quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis
in ascia
4 argento et auro decoravit illud
clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur
5 in similitudinem palmae fabricata sunt et non
loquentur
portata tollentur quia incedere non valent
nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene
6 non est similis tui Domine
magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine
7 quis non timebit te o rex gentium
tuum est enim decus
inter cunctos sapientes gentium
et in universis regnis eorum nullus est similis tui
8 pariter insipientes et fatui probabuntur
doctrina vanitatis eorum lignum est
9 argentum involutum de Tharsis adfertur
et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii
hyacinthus et purpura indumentum eorum
opus artificum universa haec
10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus
ab indignatione eius commovebitur terra
et non sustinebunt gentes comminationem eius
11 sic ergo dicetis eis
dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra
et de his quae sub caelis sunt
12 qui facit terram in fortitudine sua
praeparat orbem in sapientia sua
et prudentia sua extendit caelos
13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo
et elevat nebulas ab extremitatibus terrae
fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis
14 stultus factus est omnis homo ab scientia
confusus est omnis artifex in sculptili
quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis
15 vana sunt et opus risu dignum
in tempore visitationis suae peribunt
16 non est his similis pars Iacob
qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius
Dominus exercituum nomen illi
17 congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione
18 quia haec dicit Dominus
ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice
et tribulabo eos ita ut inveniantur
19 vae mihi super contritione mea pessima plaga mea
ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam
20 tabernaculum meum vastatum est
omnes funiculi mei disrupti sunt
filii mei exierunt a me et non subsistunt
non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas
21 quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt
propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est
22 vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis
ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum
23 scio Domine quia non est hominis via eius
nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos
24 corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo
ne forte ad nihilum redigas me
25 effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te
et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt
quia comederunt Iacob et devoraverunt eum
et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt