1 Τίς οὗτος ὁ παραγινόμενος ἐξ Εδωμ, ἐρύθημα ἱματίων ἐκ Βοσορ, οὕτως ὡραῖος ἐν στολῇ βίᾳ μετὰ ἰσχύος; ἐγὼ διαλέγομαι δικαιοσύνην καὶ κρίσιν σωτηρίου. 2 διὰ τί σου ἐρυθρὰ τὰ ἱμάτια καὶ τὰ ἐνδύματά σου ὡς ἀπὸ πατητοῦ ληνοῦ; 3 πλήρης καταπεπατημένης, καὶ τῶν ἐθνῶν οὐκ ἔστιν ἀνὴρ μετ᾽ ἐμοῦ, καὶ κατεπάτησα αὐτοὺς ἐν θυμῷ καὶ κατέθλασα αὐτοὺς ὡς γῆν καὶ κατήγαγον τὸ αἷμα αὐτῶν εἰς γῆν. 4 ἡμέρα γὰρ ἀνταποδόσεως ἐπῆλθεν αὐτοῖς, καὶ ἐνιαυτὸς λυτρώσεως πάρεστιν. 5 καὶ ἐπέβλεψα, καὶ οὐδεὶς βοηθός· καὶ προσενόησα, καὶ οὐθεὶς ἀντελαμβάνετο· καὶ ἐρρύσατο αὐτοὺς ὁ βραχίων μου, καὶ ὁ θυμός μου ἐπέστη. 6 καὶ κατεπάτησα αὐτοὺς τῇ ὀργῇ μου καὶ κατήγαγον τὸ αἷμα αὐτῶν εἰς γῆν.
7 Τὸν ἔλεον κυρίου ἐμνήσθην, τὰς ἀρετὰς κυρίου ἐν πᾶσιν, οἷς ὁ κύριος ἡμῖν ἀνταποδίδωσιν· κύριος κριτὴς ἀγαθὸς τῷ οἴκῳ Ισραηλ, ἐπάγει ἡμῖν κατὰ τὸ ἔλεος αὐτοῦ καὶ κατὰ τὸ πλῆθος τῆς δικαιοσύνης αὐτοῦ. 8 καὶ εἶπεν Οὐχ ὁ λαός μου τέκνα οὐ μὴ ἀθετήσωσιν; καὶ ἐγένετο αὐτοῖς εἰς σωτηρίαν 9 ἐκ πάσης θλίψεως. οὐ πρέσβυς οὐδὲ ἄγγελος, ἀλλ᾽ αὐτὸς κύριος ἔσωσεν αὐτοὺς διὰ τὸ ἀγαπᾶν αὐτοὺς καὶ φείδεσθαι αὐτῶν· αὐτὸς ἐλυτρώσατο αὐτοὺς καὶ ἀνέλαβεν αὐτοὺς καὶ ὕψωσεν αὐτοὺς πάσας τὰς ἡμέρας τοῦ αἰῶνος. 10 αὐτοὶ δὲ ἠπείθησαν καὶ παρώξυναν τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον αὐτοῦ· καὶ ἐστράφη αὐτοῖς εἰς ἔχθραν, καὶ αὐτὸς ἐπολέμησεν αὐτούς. 11 καὶ ἐμνήσθη ἡμερῶν αἰωνίων ὁ ἀναβιβάσας ἐκ τῆς γῆς τὸν ποιμένα τῶν προβάτων· ποῦ ἐστιν ὁ θεὶς ἐν αὐτοῖς τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον; 12 ὁ ἀγαγὼν τῇ δεξιᾷ Μωυσῆν, ὁ βραχίων τῆς δόξης αὐτοῦ; κατίσχυσεν ὕδωρ ἀπὸ προσώπου αὐτοῦ ποιῆσαι αὐτῷ ὄνομα αἰώνιον. 13 ἤγαγεν αὐτοὺς διὰ τῆς ἀβύσσου ὡς ἵππον δι᾽ ἐρήμου, καὶ οὐκ ἐκοπίασαν. 14 καὶ ὡς κτήνη διὰ πεδίου, κατέβη πνεῦμα παρὰ κυρίου καὶ ὡδήγησεν αὐτούς· οὕτως ἤγαγες τὸν λαόν σου ποιῆσαι σεαυτῷ ὄνομα δόξης.
15 Ἐπίστρεψον ἐκ τοῦ οὐρανοῦ καὶ ἰδὲ ἐκ τοῦ οἴκου τοῦ ἁγίου σου καὶ δόξης· ποῦ ἐστιν ὁ ζῆλός σου καὶ ἡ ἰσχύς σου; ποῦ ἐστιν τὸ πλῆθος τοῦ ἐλέους σου καὶ τῶν οἰκτιρμῶν σου, ὅτι ἀνέσχου ἡμῶν; 16 σὺ γὰρ ἡμῶν εἶ πατήρ, ὅτι Αβρααμ οὐκ ἔγνω ἡμᾶς, καὶ Ισραηλ οὐκ ἐπέγνω ἡμᾶς, ἀλλὰ σύ, κύριε, πατὴρ ἡμῶν· ῥῦσαι ἡμᾶς, ἀπ᾽ ἀρχῆς τὸ ὄνομά σου ἐφ᾽ ἡμᾶς ἐστιν. 17 τί ἐπλάνησας ἡμᾶς, κύριε, ἀπὸ τῆς ὁδοῦ σου, ἐσκλήρυνας ἡμῶν τὰς καρδίας τοῦ μὴ φοβεῖσθαί σε; ἐπίστρεψον διὰ τοὺς δούλους σου, διὰ τὰς φυλὰς τῆς κληρονομίας σου, 18 ἵνα μικρὸν κληρονομήσωμεν τοῦ ὄρους τοῦ ἁγίου σου, οἱ ὑπεναντίοι ἡμῶν κατεπάτησαν τὸ ἁγίασμά σου. 19 ἐγενόμεθα ὡς τὸ ἀπ᾽ ἀρχῆς, ὅτε οὐκ ἦρξας ἡμῶν οὐδὲ ἐπεκλήθη τὸ ὄνομά σου ἐφ᾽ ἡμᾶς. ἐὰν ἀνοίξῃς τὸν οὐρανόν, τρόμος λήμψεται ἀπὸ σοῦ ὄρη, καὶ τακήσονται,
1 quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra
iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae
ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum
2 quare ergo rubrum est indumentum tuum
et vestimenta tua sicut calcantium in torculari
3 torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum
calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea
et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea
et omnia indumenta mea inquinavi
4 dies enim ultionis in corde meo
annus redemptionis meae venit
5 circumspexi et non erat auxiliator
quaesivi et non fuit qui adiuvaret
et salvavit mihi brachium meum
et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi
6 et conculcavi populos in furore meo
et inebriavi eos in indignatione mea
et detraxi in terra virtutem eorum
7 miserationum Domini recordabor
laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus
et super multitudinem bonorum domui Israhel
quae largitus est eis
secundum indulgentiam suam
et secundum multitudinem misericordiarum suarum
8 et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes
et factus est eis salvator
9 in omni tribulatione eorum non est tribulatus
et angelus faciei eius salvavit eos
in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos
et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi
10 ipsi autem ad iracundiam provocaverunt
et adflixerunt spiritum Sancti eius
et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos
11 et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui
ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui
ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui
12 qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae
qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum
13 qui duxit eos per abyssos
quasi equum in deserto non inpingentem
14 quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit
sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae
15 adtende de caelo
et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae
ubi est zelus tuus et fortitudo tua
multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum
super me continuerunt se
16 tu enim pater noster et Abraham nescivit nos
et Israhel ignoravit nos
tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum
17 quare errare nos fecisti Domine de viis tuis
indurasti cor nostrum ne timeremus te
convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae
18 quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri
conculcaverunt sanctificationem tuam
19 facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri
neque invocaretur nomen tuum super nos