1 Οὕτως λέγει κύριος Ποῖον τὸ βιβλίον τοῦ ἀποστασίου τῆς μητρὸς ὑμῶν, ᾧ ἐξαπέστειλα αὐτήν; ἢ τίνι ὑπόχρεῳ πέπρακα ὑμᾶς; ἰδοὺ ταῖς ἁμαρτίαις ὑμῶν ἐπράθητε, καὶ ταῖς ἀνομίαις ὑμῶν ἐξαπέστειλα τὴν μητέρα ὑμῶν. 2 τί ὅτι ἦλθον καὶ οὐκ ἦν ἄνθρωπος; ἐκάλεσα καὶ οὐκ ἦν ὁ ὑπακούων; μὴ οὐκ ἰσχύει ἡ χείρ μου τοῦ ῥύσασθαι; ἢ οὐκ ἰσχύω τοῦ ἐξελέσθαι; ἰδοὺ τῇ ἀπειλῇ μου ἐξερημώσω τὴν θάλασσαν καὶ θήσω ποταμοὺς ἐρήμους, καὶ ξηρανθήσονται οἱ ἰχθύες αὐτῶν ἀπὸ τοῦ μὴ εἶναι ὕδωρ καὶ ἀποθανοῦνται ἐν δίψει. 3 καὶ ἐνδύσω τὸν οὐρανὸν σκότος καὶ θήσω ὡς σάκκον τὸ περιβόλαιον αὐτοῦ.
4 Κύριος δίδωσίν μοι γλῶσσαν παιδείας τοῦ γνῶναι ἐν καιρῷ ἡνίκα δεῖ εἰπεῖν λόγον, ἔθηκέν μοι πρωί, προσέθηκέν μοι ὠτίον ἀκούειν· 5 καὶ ἡ παιδεία κυρίου ἀνοίγει μου τὰ ὦτα, ἐγὼ δὲ οὐκ ἀπειθῶ οὐδὲ ἀντιλέγω. 6 τὸν νῶτόν μου δέδωκα εἰς μάστιγας, τὰς δὲ σιαγόνας μου εἰς ῥαπίσματα, τὸ δὲ πρόσωπόν μου οὐκ ἀπέστρεψα ἀπὸ αἰσχύνης ἐμπτυσμάτων· 7 καὶ κύριος βοηθός μου ἐγενήθη, διὰ τοῦτο οὐκ ἐνετράπην, ἀλλὰ ἔθηκα τὸ πρόσωπόν μου ὡς στερεὰν πέτραν καὶ ἔγνων ὅτι οὐ μὴ αἰσχυνθῶ. 8 ὅτι ἐγγίζει ὁ δικαιώσας με· τίς ὁ κρινόμενός μοι; ἀντιστήτω μοι ἅμα· καὶ τίς ὁ κρινόμενός μοι; ἐγγισάτω μοι. 9 ἰδοὺ κύριος βοηθεῖ μοι· τίς κακώσει με; ἰδοὺ πάντες ὑμεῖς ὡς ἱμάτιον παλαιωθήσεσθε, καὶ ὡς σὴς καταφάγεται ὑμᾶς.
10 Τίς ἐν ὑμῖν ὁ φοβούμενος τὸν κύριον; ἀκουσάτω τῆς φωνῆς τοῦ παιδὸς αὐτοῦ· οἱ πορευόμενοι ἐν σκότει οὐκ ἔστιν αὐτοῖς φῶς, πεποίθατε ἐπὶ τῷ ὀνόματι κυρίου καὶ ἀντιστηρίσασθε ἐπὶ τῷ θεῷ. 11 ἰδοὺ πάντες ὑμεῖς πῦρ καίετε καὶ κατισχύετε φλόγα· πορεύεσθε τῷ φωτὶ τοῦ πυρὸς ὑμῶν καὶ τῇ φλογί, ᾗ ἐξεκαύσατε· δι᾽ ἐμὲ ἐγένετο ταῦτα ὑμῖν, ἐν λύπῃ κοιμηθήσεσθε.
1 haec dicit Dominus
quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam
aut quis est creditor meus cui vendidi vos
ecce in iniquitatibus vestris venditi estis
et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram
2 quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret
numquid adbreviata et parvula facta est manus mea
ut non possim redimere
aut non est in me virtus ad liberandum
ecce in increpatione mea desertum faciam mare
ponam flumina in siccum
conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti
3 induam caelos tenebris et saccum ponam operimentum eorum
4 Dominus dedit mihi linguam eruditam
ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo
erigit mane mane erigit mihi aurem
ut audiam quasi magistrum
5 Dominus Deus aperuit mihi aurem
ego autem non contradico retrorsum non abii
6 corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus
faciem meam non averti ab increpantibus et
conspuentibus
7 Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus
ideo posui faciem meam ut petram durissimam
et scio quoniam non confundar
8 iuxta est qui iustificat me
quis contradicet mihi stemus simul
quis est adversarius meus accedat ad me
9 ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me
ecce omnes quasi vestimentum conterentur
tinea comedet eos
10 quis ex vobis timens Dominum
audiens vocem servi sui
qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei
speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum
11 ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis
ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis
de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis