1 Παρακαλεῖτε παρακαλεῖτε τὸν λαόν μου, λέγει ὁ θεός. 2 ἱερεῖς, λαλήσατε εἰς τὴν καρδίαν Ιερουσαλημ, παρακαλέσατε αὐτήν· ὅτι ἐπλήσθη ἡ ταπείνωσις αὐτῆς, λέλυται αὐτῆς ἡ ἁμαρτία· ὅτι ἐδέξατο ἐκ χειρὸς κυρίου διπλᾶ τὰ ἁμαρτήματα αὐτῆς. 3 φωνὴ βοῶντος ἐν τῇ ἐρήμῳ Ἑτοιμάσατε τὴν ὁδὸν κυρίου, εὐθείας ποιεῖτε τὰς τρίβους τοῦ θεοῦ ἡμῶν· 4 πᾶσα φάραγξ πληρωθήσεται καὶ πᾶν ὄρος καὶ βουνὸς ταπεινωθήσεται, καὶ ἔσται πάντα τὰ σκολιὰ εἰς εὐθεῖαν καὶ ἡ τραχεῖα εἰς πεδία· 5 καὶ ὀφθήσεται ἡ δόξα κυρίου, καὶ ὄψεται πᾶσα σὰρξ τὸ σωτήριον τοῦ θεοῦ· ὅτι κύριος ἐλάλησεν. 6 φωνὴ λέγοντος Βόησον· καὶ εἶπα Τί βοήσω; Πᾶσα σὰρξ χόρτος, καὶ πᾶσα δόξα ἀνθρώπου ὡς ἄνθος χόρτου· 7 ἐξηράνθη ὁ χόρτος, καὶ τὸ ἄνθος ἐξέπεσεν, 8 τὸ δὲ ῥῆμα τοῦ θεοῦ ἡμῶν μένει εἰς τὸν αἰῶνα. 9 ἐπ᾽ ὄρος ὑψηλὸν ἀνάβηθι, ὁ εὐαγγελιζόμενος Σιων· ὕψωσον τῇ ἰσχύι τὴν φωνήν σου, ὁ εὐαγγελιζόμενος Ιερουσαλημ· ὑψώσατε, μὴ φοβεῖσθε· εἰπὸν ταῖς πόλεσιν Ιουδα Ἰδοὺ ὁ θεὸς ὑμῶν. 10 ἰδοὺ κύριος μετὰ ἰσχύος ἔρχεται καὶ ὁ βραχίων μετὰ κυριείας, ἰδοὺ ὁ μισθὸς αὐτοῦ μετ᾽ αὐτοῦ καὶ τὸ ἔργον ἐναντίον αὐτοῦ. 11 ὡς ποιμὴν ποιμανεῖ τὸ ποίμνιον αὐτοῦ καὶ τῷ βραχίονι αὐτοῦ συνάξει ἄρνας καὶ ἐν γαστρὶ ἐχούσας παρακαλέσει.
12 Τίς ἐμέτρησεν τῇ χειρὶ τὸ ὕδωρ καὶ τὸν οὐρανὸν σπιθαμῇ καὶ πᾶσαν τὴν γῆν δρακί; τίς ἔστησεν τὰ ὄρη σταθμῷ καὶ τὰς νάπας ζυγῷ; 13 τίς ἔγνω νοῦν κυρίου, καὶ τίς αὐτοῦ σύμβουλος ἐγένετο, ὃς συμβιβᾷ αὐτόν; 14 ἢ πρὸς τίνα συνεβουλεύσατο καὶ συνεβίβασεν αὐτόν; ἢ τίς ἔδειξεν αὐτῷ κρίσιν; ἢ ὁδὸν συνέσεως τίς ἔδειξεν αὐτῷ; 15 εἰ πάντα τὰ ἔθνη ὡς σταγὼν ἀπὸ κάδου καὶ ὡς ῥοπὴ ζυγοῦ ἐλογίσθησαν, καὶ ὡς σίελος λογισθήσονται· 16 ὁ δὲ Λίβανος οὐχ ἱκανὸς εἰς καῦσιν, καὶ πάντα τὰ τετράποδα οὐχ ἱκανὰ εἰς ὁλοκάρπωσιν, 17 καὶ πάντα τὰ ἔθνη ὡς οὐδέν εἰσι καὶ εἰς οὐθὲν ἐλογίσθησαν. 18 τίνι ὡμοιώσατε κύριον καὶ τίνι ὁμοιώματι ὡμοιώσατε αὐτόν; 19 μὴ εἰκόνα ἐποίησεν τέκτων, ἢ χρυσοχόος χωνεύσας χρυσίον περιεχρύσωσεν αὐτόν, ὁμοίωμα κατεσκεύασεν αὐτόν; 20 ξύλον γὰρ ἄσηπτον ἐκλέγεται τέκτων καὶ σοφῶς ζητεῖ πῶς στήσει αὐτοῦ εἰκόνα καὶ ἵνα μὴ σαλεύηται. 21 οὐ γνώσεσθε; οὐκ ἀκούσεσθε; οὐκ ἀνηγγέλη ἐξ ἀρχῆς ὑμῖν; οὐκ ἔγνωτε τὰ θεμέλια τῆς γῆς; 22 ὁ κατέχων τὸν γῦρον τῆς γῆς, καὶ οἱ ἐνοικοῦντες ἐν αὐτῇ ὡς ἀκρίδες, ὁ στήσας ὡς καμάραν τὸν οὐρανὸν καὶ διατείνας ὡς σκηνὴν κατοικεῖν, 23 ὁ διδοὺς ἄρχοντας εἰς οὐδὲν ἄρχειν, τὴν δὲ γῆν ὡς οὐδὲν ἐποίησεν. 24 οὐ γὰρ μὴ σπείρωσιν οὐδὲ μὴ φυτεύσωσιν, οὐδὲ μὴ ῥιζωθῇ εἰς τὴν γῆν ἡ ῥίζα αὐτῶν· ἔπνευσεν ἐπ᾽ αὐτοὺς καὶ ἐξηράνθησαν, καὶ καταιγὶς ὡς φρύγανα ἀναλήμψεται αὐτούς. 25 νῦν οὖν τίνι με ὡμοιώσατε καὶ ὑψωθήσομαι; εἶπεν ὁ ἅγιος. 26 ἀναβλέψατε εἰς ὕψος τοὺς ὀφθαλμοὺς ὑμῶν καὶ ἴδετε· τίς κατέδειξεν πάντα ταῦτα; ὁ ἐκφέρων κατὰ ἀριθμὸν τὸν κόσμον αὐτοῦ πάντας ἐπ᾽ ὀνόματι καλέσει· ἀπὸ πολλῆς δόξης καὶ ἐν κράτει ἰσχύος οὐδέν σε ἔλαθεν.
27 Μὴ γὰρ εἴπῃς, Ιακωβ, καὶ τί ἐλάλησας, Ισραηλ Ἀπεκρύβη ἡ ὁδός μου ἀπὸ τοῦ θεοῦ, καὶ ὁ θεός μου τὴν κρίσιν ἀφεῖλεν καὶ ἀπέστη; 28 καὶ νῦν οὐκ ἔγνως εἰ μὴ ἤκουσας; θεὸς αἰώνιος ὁ θεὸς ὁ κατασκευάσας τὰ ἄκρα τῆς γῆς, οὐ πεινάσει οὐδὲ κοπιάσει, οὐδὲ ἔστιν ἐξεύρεσις τῆς φρονήσεως αὐτοῦ· 29 διδοὺς τοῖς πεινῶσιν ἰσχὺν καὶ τοῖς μὴ ὀδυνωμένοις λύπην. 30 πεινάσουσιν γὰρ νεώτεροι, καὶ κοπιάσουσιν νεανίσκοι, καὶ ἐκλεκτοὶ ἀνίσχυες ἔσονται· 31 οἱ δὲ ὑπομένοντες τὸν θεὸν ἀλλάξουσιν ἰσχύν, πτεροφυήσουσιν ὡς ἀετοί, δραμοῦνται καὶ οὐ κοπιάσουσιν, βαδιοῦνται καὶ οὐ πεινάσουσιν.
1 consolamini consolamini populus meus dicit
Deus vester
2 loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam
quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas
illius
suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
3 vox clamantis in deserto parate viam Domini
rectas facite in solitudine semitas Dei nostri
4 omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur
et erunt prava in directa et aspera in vias planas
5 et revelabitur gloria Domini
et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est
6 vox dicentis clama
et dixi quid clamabo
omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri
7 exsiccatum est faenum et cecidit flos
quia spiritus Domini sufflavit in eo
vere faenum est populus
8 exsiccatum est faenum cecidit flos
verbum autem Dei nostri stabit
in aeternum
9 super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion
exalta in fortitudine vocem tuam quae
evangelizas Hierusalem
exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester
10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet
et brachium eius dominabitur
ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo
11 sicut pastor gregem suum pascet
in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit
fetas ipse portabit
12 quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit
quis adpendit tribus digitis molem terrae
et libravit in pondere montes et colles in statera
13 quis adiuvit spiritum Domini
aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi
14 cum quo iniit consilium et instruxit eum
et docuit eum semitam iustitiae
et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi
15 ecce gentes quasi stilla situlae
et quasi momentum staterae reputatae sunt
ecce insulae quasi pulvis exiguus
16 et Libanus non sufficiet ad succendendum
et animalia eius non sufficient ad holocaustum
17 omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo
et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei
18 cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei
19 numquid sculptile conflavit faber
aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius
20 forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens
quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur
21 numquid non scietis numquid non audietis
numquid non adnuntiatum est ab initio vobis
numquid non intellexistis fundamenta terrae
22 qui sedet super gyrum terrae
et habitatores eius sunt quasi lucustae
qui extendit velut nihilum caelos
et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum
23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint
iudices terrae velut inane fecit
24 et quidem neque plantatos neque satos
neque radicato in terra trunco eorum
repente flavit in eos et aruerunt
et turbo quasi stipulam auferet eos
25 et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus
26 levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec
qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat
prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius
neque unum reliquum fuit
27 quare dicis Iacob et loqueris Israhel
abscondita est via mea a Domino
et a Deo meo iudicium meum transibit
28 numquid nescis aut non audisti
Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae
non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius
29 qui dat lasso virtutem
et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat
30 deficient pueri et laborabunt
et iuvenes in infirmitate cadent
31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem
adsument pinnas sicut aquilae
current et non laborabunt ambulabunt et non deficient