1 Λόγος κυρίου, ὃς ἐγενήθη πρὸς Ωσηε τὸν τοῦ Βεηρι ἐν ἡμέραις Οζιου καὶ Ιωαθαμ καὶ Αχαζ καὶ Εζεκιου βασιλέων Ιουδα καὶ ἐν ἡμέραις Ιεροβοαμ υἱοῦ Ιωας βασιλέως Ισραηλ.
2 Ἀρχὴ λόγου κυρίου πρὸς Ωσηε· καὶ εἶπεν κύριος πρὸς Ωσηε Βάδιζε λαβὲ σεαυτῷ γυναῖκα πορνείας καὶ τέκνα πορνείας, διότι ἐκπορνεύουσα ἐκπορνεύσει ἡ γῆ ἀπὸ ὄπισθεν τοῦ κυρίου. 3 καὶ ἐπορεύθη καὶ ἔλαβεν τὴν Γομερ θυγατέρα Δεβηλαιμ, καὶ συνέλαβεν καὶ ἔτεκεν αὐτῷ υἱόν. 4 καὶ εἶπεν κύριος πρὸς αὐτόν Κάλεσον τὸ ὄνομα αὐτοῦ Ιεζραελ, διότι ἔτι μικρὸν καὶ ἐκδικήσω τὸ αἷμα τοῦ Ιεζραελ ἐπὶ τὸν οἶκον Ιου καὶ καταπαύσω βασιλείαν οἴκου Ισραηλ· 5 καὶ ἔσται ἐν τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ συντρίψω τὸ τόξον τοῦ Ισραηλ ἐν τῇ κοιλάδι τοῦ Ιεζραελ. — 6 καὶ συνέλαβεν ἔτι καὶ ἔτεκεν θυγατέρα. καὶ εἶπεν αὐτῷ Κάλεσον τὸ ὄνομα αὐτῆς Οὐκ-ἠλεημένη, διότι οὐ μὴ προσθήσω ἔτι ἐλεῆσαι τὸν οἶκον τοῦ Ισραηλ, ἀλλ᾽ ἢ ἀντιτασσόμενος ἀντιτάξομαι αὐτοῖς. 7 τοὺς δὲ υἱοὺς Ιουδα ἐλεήσω καὶ σώσω αὐτοὺς ἐν κυρίῳ θεῷ αὐτῶν καὶ οὐ σώσω αὐτοὺς ἐν τόξῳ οὐδὲ ἐν ῥομφαίᾳ οὐδὲ ἐν πολέμῳ οὐδὲ ἐν ἅρμασιν οὐδὲ ἐν ἵπποις οὐδὲ ἐν ἱππεῦσιν. — 8 καὶ ἀπεγαλάκτισεν τὴν Οὐκ-ἠλεημένην καὶ συνέλαβεν ἔτι καὶ ἔτεκεν υἱόν. 9 καὶ εἶπεν Κάλεσον τὸ ὄνομα αὐτοῦ Οὐ-λαόσ-μου, διότι ὑμεῖς οὐ λαός μου, καὶ ἐγὼ οὔκ εἰμι ὑμῶν.
1 Verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri
in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel
2 principium loquendi Dominum in Osee
et dixit Dominus ad Osee
vade sume tibi uxorem fornicationum et
filios fornicationum
quia fornicans fornicabitur terra a Domino
3 et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim
et concepit et peperit filium
4 et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel
quoniam adhuc modicum
et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu
et quiescere faciam regnum domus Israhel
5 et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel
6 et concepit adhuc et peperit filiam
et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia
quia non addam ultra misereri domui Israhel
sed oblivione obliviscar eorum
7 et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo
et non salvabo eos in arcu et gladio
et in bello et in equis et in equitibus
8 et ablactavit eam quae erat absque misericordia
et concepit et peperit filium
9 et dixit voca nomen eius Non populus meus
quia vos non populus meus et ego non ero vester
10 et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris
quae sine mensura est et non numerabitur
et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos
dicetur eis filii Dei viventis
11 et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel pariter
et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra
quia magnus dies Hiezrahel