1 Καὶ ἐγένετο λόγος κυρίου πρός με λέγων 2 Καὶ σύ, υἱὲ ἀνθρώπου, εἰπόν Τάδε λέγει κύριος τῇ γῇ τοῦ Ισραηλ Πέρας ἥκει, τὸ πέρας ἥκει ἐπὶ τὰς τέσσαρας πτέρυγας τῆς γῆς· 3 ἥκει τὸ πέρας 4 ἐπὶ σὲ τὸν κατοικοῦντα τὴν γῆν, ἥκει ὁ καιρός, ἤγγικεν ἡ ἡμέρα, οὐ μετὰ θορύβων οὐδὲ μετὰ ὠδίνων. 5 νῦν ἐγγύθεν ἐκχεῶ τὴν ὀργήν μου ἐπὶ σὲ καὶ συντελέσω τὸν θυμόν μου ἐν σοὶ καὶ κρινῶ σε ἐν ταῖς ὁδοῖς σου καὶ δώσω ἐπὶ σὲ πάντα τὰ βδελύγματά σου· 6 οὐ φείσεται ὁ ὀφθαλμός μου, οὐδὲ μὴ ἐλεήσω, διότι τὰς ὁδούς σου ἐπὶ σὲ δώσω, καὶ τὰ βδελύγματά σου ἐν μέσῳ σου ἔσονται, καὶ ἐπιγνώσῃ διότι ἐγώ εἰμι κύριος ὁ τύπτων. 7 νῦν τὸ πέρας πρὸς σέ, καὶ ἀποστελῶ ἐγὼ ἐπὶ σὲ καὶ ἐκδικήσω σε ἐν ταῖς ὁδοῖς σου καὶ δώσω ἐπὶ σὲ πάντα τὰ βδελύγματά σου· 8 οὐ φείσεται ὁ ὀφθαλμός μου ἐπὶ σέ, οὐδὲ μὴ ἐλεήσω, διότι τὴν ὁδόν σου ἐπὶ σὲ δώσω, καὶ τὰ βδελύγματά σου ἐν μέσῳ σου ἔσται· καὶ ἐπιγνώσῃ διότι ἐγὼ κύριος. 9 διότι τάδε λέγει κύριος 10 Ἰδοὺ τὸ πέρας ἥκει, ἰδοὺ ἡμέρα κυρίου· εἰ καὶ ἡ ῥάβδος ἤνθηκεν, ἡ ὕβρις ἐξανέστηκεν. 11 καὶ συντρίψει στήριγμα ἀνόμου καὶ οὐ μετὰ θορύβου οὐδὲ μετὰ σπουδῆς. 12 ἥκει ὁ καιρός, ἰδοὺ ἡ ἡμέρα· ὁ κτώμενος μὴ χαιρέτω, καὶ ὁ πωλῶν μὴ θρηνείτω· 13 διότι ὁ κτώμενος πρὸς τὸν πωλοῦντα οὐκέτι μὴ ἐπιστρέψῃ, καὶ ἄνθρωπος ἐν ὀφθαλμῷ ζωῆς αὐτοῦ οὐ κρατήσει. 14 σαλπίσατε ἐν σάλπιγγι καὶ κρίνατε τὰ σύμπαντα. 15 ὁ πόλεμος ἐν ῥομφαίᾳ ἔξωθεν, καὶ ὁ λιμὸς καὶ ὁ θάνατος ἔσωθεν· ὁ ἐν τῷ πεδίῳ ἐν ῥομφαίᾳ τελευτήσει, τοὺς δὲ ἐν τῇ πόλει λιμὸς καὶ θάνατος συντελέσει. 16 καὶ ἀνασωθήσονται οἱ ἀνασῳζόμενοι ἐξ αὐτῶν καὶ ἔσονται ἐπὶ τῶν ὀρέων· πάντας ἀποκτενῶ, ἕκαστον ἐν ταῖς ἀδικίαις αὐτοῦ. 17 πᾶσαι χεῖρες ἐκλυθήσονται, καὶ πάντες μηροὶ μολυνθήσονται ὑγρασίᾳ, 18 καὶ περιζώσονται σάκκους, καὶ καλύψει αὐτοὺς θάμβος, καὶ ἐπὶ πᾶν πρόσωπον αἰσχύνη ἐπ᾽ αὐτούς, καὶ ἐπὶ πᾶσαν κεφαλὴν φαλάκρωμα. 19 τὸ ἀργύριον αὐτῶν ῥιφήσεται ἐν ταῖς πλατείαις, καὶ τὸ χρυσίον αὐτῶν ὑπεροφθήσεται· αἱ ψυχαὶ αὐτῶν οὐ μὴ ἐμπλησθῶσιν, καὶ αἱ κοιλίαι αὐτῶν οὐ μὴ πληρωθῶσιν· διότι βάσανος τῶν ἀδικιῶν αὐτῶν ἐγένετο. 20 ἐκλεκτὰ κόσμου εἰς ὑπερηφανίαν ἔθεντο αὐτὰ καὶ εἰκόνας τῶν βδελυγμάτων αὐτῶν ἐποίησαν ἐξ αὐτῶν· ἕνεκεν τούτου δέδωκα αὐτὰ αὐτοῖς εἰς ἀκαθαρσίαν. 21 καὶ παραδώσω αὐτὰ εἰς χεῖρας ἀλλοτρίων τοῦ διαρπάσαι αὐτὰ καὶ τοῖς λοιμοῖς τῆς γῆς εἰς σκῦλα, καὶ βεβηλώσουσιν αὐτά. 22 καὶ ἀποστρέψω τὸ πρόσωπόν μου ἀπ᾽ αὐτῶν, καὶ μιανοῦσιν τὴν ἐπισκοπήν μου καὶ εἰσελεύσονται εἰς αὐτὰ ἀφυλάκτως καὶ βεβηλώσουσιν αὐτά· 23 καὶ ποιήσουσι φυρμόν, διότι ἡ γῆ πλήρης λαῶν, καὶ ἡ πόλις πλήρης ἀνομίας. 24 καὶ ἀποστρέψω τὸ φρύαγμα τῆς ἰσχύος αὐτῶν, καὶ μιανθήσεται τὰ ἅγια αὐτῶν. 25 ἐξιλασμὸς ἥξει καὶ ζητήσει εἰρήνην, καὶ οὐκ ἔσται. 26 οὐαὶ ἐπὶ οὐαὶ ἔσται, καὶ ἀγγελία ἐπ᾽ ἀγγελίαν ἔσται, καὶ ζητηθήσεται ὅρασις ἐκ προφήτου, καὶ νόμος ἀπολεῖται ἐξ ἱερέως καὶ βουλὴ ἐκ πρεσβυτέρων. 27 ἄρχων ἐνδύσεται ἀφανισμόν, καὶ αἱ χεῖρες τοῦ λαοῦ τῆς γῆς παραλυθήσονται· κατὰ τὰς ὁδοὺς αὐτῶν ποιήσω αὐτοῖς καὶ ἐν τοῖς κρίμασιν αὐτῶν ἐκδικήσω αὐτούς· καὶ γνώσονται ὅτι ἐγὼ κύριος.
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 et tu fili hominis haec dicit Dominus Deus terrae Israhel
finis venit finis super quattuor plagas
terrae
3 nunc finis super te
et emittam furorem meum in te
et iudicabo te iuxta vias tuas
et ponam contra te omnes abominationes tuas
4 et non parcet oculus meus super te et non miserebor
sed vias tuas ponam super te
et abominationes tuae in medio tui erunt
et scietis quia ego Dominus
5 haec dicit Dominus Deus adflictio una adflictio ecce venit
6 finis venit venit finis evigilavit adversum te ecce venit
7 venit contractio super te qui habitas
in terra
venit tempus prope est dies occisionis et non gloriae montium
8 nunc de propinquo effundam iram meam super te
et conpleam furorem meum in te
et iudicabo te iuxta vias tuas et inponam tibi omnia scelera tua
9 et non parcet oculus meus neque miserebor
sed vias tuas inponam tibi
et abominationes tuae in medio tui erunt
et scietis quia ego sum Dominus percutiens
10 ecce dies ecce venit
egressa est contractio
floruit virga germinavit superbia
11 iniquitas surrexit in virga impietatis
non ex eis et non ex populo neque ex sonitu eorum
et non erit requies in eis
12 venit tempus adpropinquavit dies
qui emit non laetetur et qui vendit non lugeat
quia ira super omnem populum eius
13 quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur
et adhuc in viventibus vita eorum
visio enim ad omnem multitudinem eius non regredietur
et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur
14 canite tuba praeparentur omnes
et non est qui vadat ad proelium
ira enim mea super universum populum eius
15 gladius foris pestis et
fames intrinsecus
qui in agro est gladio morietur
et qui in civitate pestilentia et fame devorabuntur
16 et salvabuntur qui fugerint ex eis
et erunt in montibus quasi columbae convallium
omnes trepidi unusquisque in iniquitate sua
17 omnes manus dissolventur et omnia genua fluent aquis
18 et accingent se ciliciis et operiet eos formido
et in omni facie confusio et in universis capitibus eorum calvitium
19 argentum eorum foris proicietur
et aurum eorum in sterquilinium erit
argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos
in die furoris Domini
animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur
quia scandalum iniquitatis eorum factum est
20 et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt
et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo
propter hoc dedi eis illud in inmunditiam
21 et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum
et impiis terrae in praedam
et contaminabunt illud
22 et avertam faciem meam ab eis et violabunt arcanum meum
et introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud
23 fac conclusionem quoniam terra plena est iudicio sanguinum
et civitas plena iniquitate
24 et adducam pessimos de gentibus et possidebunt domos eorum
et quiescere faciam superbiam potentium
et possidebunt sanctuaria eorum
25 angustia superveniente requirent pacem et non erit
26 conturbatio super conturbationem veniet
et auditus super auditum
et quaerent visionem de propheta
et lex peribit a sacerdote et consilium a senioribus
27 rex lugebit et princeps induetur maerore
et manus populi terrae conturbabuntur
secundum viam eorum faciam eis
et secundum iudicia eorum iudicabo eos
et scient quia ego Dominus