1 Πᾶν τὸ χρυσίον, ὃ κατειργάσθη εἰς τὰ ἔργα κατὰ πᾶσαν τὴν ἐργασίαν τῶν ἁγίων, ἐγένετο χρυσίου τοῦ τῆς ἀπαρχῆς ἐννέα καὶ εἴκοσι τάλαντα καὶ ἑπτακόσιοι εἴκοσι σίκλοι κατὰ τὸν σίκλον τὸν ἅγιον· 2 καὶ ἀργυρίου ἀφαίρεμα παρὰ τῶν ἐπεσκεμμένων ἀνδρῶν τῆς συναγωγῆς ἑκατὸν τάλαντα καὶ χίλιοι ἑπτακόσιοι ἑβδομήκοντα πέντε σίκλοι, 3 δραχμὴ μία τῇ κεφαλῇ τὸ ἥμισυ τοῦ σίκλου κατὰ τὸν σίκλον τὸν ἅγιον, πᾶς ὁ παραπορευόμενος τὴν ἐπίσκεψιν ἀπὸ εἰκοσαετοῦς καὶ ἐπάνω εἰς τὰς ἑξήκοντα μυριάδας καὶ τρισχίλιοι πεντακόσιοι καὶ πεντήκοντα. 4 καὶ ἐγενήθη τὰ ἑκατὸν τάλαντα τοῦ ἀργυρίου εἰς τὴν χώνευσιν τῶν ἑκατὸν κεφαλίδων τῆς σκηνῆς καὶ εἰς τὰς κεφαλίδας τοῦ καταπετάσματος, ἑκατὸν κεφαλίδες εἰς τὰ ἑκατὸν τάλαντα, τάλαντον τῇ κεφαλίδι. 5 καὶ τοὺς χιλίους ἑπτακοσίους ἑβδομήκοντα πέντε σίκλους ἐποίησαν εἰς τὰς ἀγκύλας τοῖς στύλοις, καὶ κατεχρύσωσεν τὰς κεφαλίδας αὐτῶν καὶ κατεκόσμησεν αὐτούς. 6 καὶ ὁ χαλκὸς τοῦ ἀφαιρέματος ἑβδομήκοντα τάλαντα καὶ χίλιοι πεντακόσιοι σίκλοι. 7 καὶ ἐποίησεν ἐξ αὐτοῦ τὰς βάσεις τῆς θύρας τῆς σκηνῆς τοῦ μαρτυρίου 8 καὶ τὰς βάσεις τῆς αὐλῆς κύκλῳ καὶ τὰς βάσεις τῆς πύλης τῆς αὐλῆς καὶ τοὺς πασσάλους τῆς σκηνῆς καὶ τοὺς πασσάλους τῆς αὐλῆς κύκλῳ 9 καὶ τὸ παράθεμα τὸ χαλκοῦν τοῦ θυσιαστηρίου καὶ πάντα τὰ σκεύη τοῦ θυσιαστηρίου καὶ πάντα τὰ ἐργαλεῖα τῆς σκηνῆς τοῦ μαρτυρίου. 10 καὶ ἐποίησαν οἱ υἱοὶ Ισραηλ καθὰ συνέταξεν κύριος τῷ Μωυσῇ, οὕτως ἐποίησαν.
11 Τὸ δὲ λοιπὸν χρυσίον τοῦ ἀφαιρέματος ἐποίησαν σκεύη εἰς τὸ λειτουργεῖν ἐν αὐτοῖς ἔναντι κυρίου. 12 καὶ τὴν καταλειφθεῖσαν ὑάκινθον καὶ πορφύραν καὶ τὸ κόκκινον ἐποίησαν στολὰς λειτουργικὰς Ααρων ὥστε λειτουργεῖν ἐν αὐταῖς ἐν τῷ ἁγίῳ.
13 Καὶ ἤνεγκαν τὰς στολὰς πρὸς Μωυσῆν καὶ τὴν σκηνὴν καὶ τὰ σκεύη αὐτῆς καὶ τὰς βάσεις καὶ τοὺς μοχλοὺς αὐτῆς καὶ τοὺς στύλους 14 καὶ τὴν κιβωτὸν τῆς διαθήκης καὶ τοὺς διωστῆρας αὐτῆς 15 καὶ τὸ θυσιαστήριον καὶ πάντα τὰ σκεύη αὐτοῦ καὶ τὸ ἔλαιον τῆς χρίσεως καὶ τὸ θυμίαμα τῆς συνθέσεως 16 καὶ τὴν λυχνίαν τὴν καθαρὰν καὶ τοὺς λύχνους αὐτῆς, λύχνους τῆς καύσεως, καὶ τὸ ἔλαιον τοῦ φωτὸς 17 καὶ τὴν τράπεζαν τῆς προθέσεως καὶ πάντα τὰ αὐτῆς σκεύη καὶ τοὺς ἄρτους τοὺς προκειμένους 18 καὶ τὰς στολὰς τοῦ ἁγίου, αἵ εἰσιν Ααρων, καὶ τὰς στολὰς τῶν υἱῶν αὐτοῦ εἰς τὴν ἱερατείαν 19 καὶ τὰ ἱστία τῆς αὐλῆς καὶ τοὺς στύλους καὶ τὸ καταπέτασμα τῆς θύρας τῆς σκηνῆς καὶ τῆς πύλης τῆς αὐλῆς καὶ πάντα τὰ σκεύη τῆς σκηνῆς καὶ πάντα τὰ ἐργαλεῖα αὐτῆς 20 καὶ τὰς διφθέρας δέρματα κριῶν ἠρυθροδανωμένα καὶ τὰ καλύμματα δέρματα ὑακίνθινα καὶ τῶν λοιπῶν τὰ ἐπικαλύμματα 21 καὶ τοὺς πασσάλους καὶ πάντα τὰ ἐργαλεῖα τὰ εἰς τὰ ἔργα τῆς σκηνῆς τοῦ μαρτυρίου· 22 ὅσα συνέταξεν κύριος τῷ Μωυσῇ, οὕτως ἐποίησαν οἱ υἱοὶ Ισραηλ πᾶσαν τὴν ἀποσκευήν. 23 καὶ εἶδεν Μωυσῆς πάντα τὰ ἔργα, καὶ ἦσαν πεποιηκότες αὐτὰ ὃν τρόπον συνέταξεν κύριος τῷ Μωυσῇ, οὕτως ἐποίησαν αὐτά· καὶ εὐλόγησεν αὐτοὺς Μωυσῆς.
1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso
fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis
sicut praecepit Dominus Mosi
2 fecit igitur superumerale
de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
3 opere polymitario
inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila
ut possint torqueri cum priorum colorum
subtemine
4 duasque oras sibi invicem copulatas
in utroque latere summitatum
5 et balteum ex hisdem coloribus
sicut praeceperat Dominus Mosi
6 paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro
et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel
7 posuitque eos in lateribus superumeralis
in monumentum filiorum Israhel
sicut praeceperat Dominus Mosi
8 fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis
ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
9 quadrangulum duplex mensurae palmi
10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor
in primo versu erat sardius topazius zmaragdus
11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis
12 in tertio ligyrius achates amethistus
13 in quarto chrysolitus onychinus berillus
circumdati et inclusi auro per ordines suos
14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim
tribuum Israhel
singuli per nomina singulorum
15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro
purissimo
16 et duos uncinos totidemque anulos aureos
porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis
17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis
qui in superumeralis angulis eminebant
18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi
ut superumerale et rationale mutuo necterentur
19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata
quos iungebat vitta hyacinthina
ne laxe fluerent et a se invicem moverentur
sicut praecepit Dominus Mosi
20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam
21 et capitium in superiori parte contra medium
oramque per gyrum capitii textilem
22 deorsum autem ad pedes mala punica
ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta
23 et tintinabula de auro mundissimo
quae posuerunt inter mala granata
in extrema parte tunicae per gyrum
24 tintinabulum aureum et malum punicum
quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur
sicut praecepit Dominus Mosi
25 fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
26 et mitras cum coronulis suis ex bysso
27 feminalia quoque linea byssina
28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo
distinctum arte plumaria
sicut praecepit Dominus Mosi
29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo
scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina
sicut praecepit Dominus Mosi
31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii
feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus
Mosi
32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem
anulos tabulas vectes columnas ac bases
33 opertorium de pellibus arietum rubricatis
et aliud operimentum de ianthinis pellibus
34 velum arcam vectes propitiatorium
35 mensam cum vasis et propositionis panibus
36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo
37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
38 et tentorium in introitu tabernaculi
39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia
labrum cum basi sua
tentoria atrii et columnas cum basibus suis
40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos
nihil ex vasis defuit
quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri
41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario
Aaron scilicet et filii eius
42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus
43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta
benedixit eis