1 Ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις ἠρρώστησεν Εζεκιας εἰς θάνατον. καὶ εἰσῆλθεν πρὸς αὐτὸν Ησαιας υἱὸς Αμως ὁ προφήτης καὶ εἶπεν πρὸς αὐτόν Τάδε λέγει κύριος Ἔντειλαι τῷ οἴκῳ σου, ὅτι ἀποθνῄσκεις σὺ καὶ οὐ ζήσῃ. 2 καὶ ἀπέστρεψεν Εζεκιας τὸ πρόσωπον αὐτοῦ πρὸς τὸν τοῖχον καὶ ηὔξατο πρὸς κύριον λέγων 3 Ὦ δή, κύριε, μνήσθητι δὴ ὅσα περιεπάτησα ἐνώπιόν σου ἐν ἀληθείᾳ καὶ ἐν καρδίᾳ πλήρει καὶ τὸ ἀγαθὸν ἐν ὀφθαλμοῖς σου ἐποίησα. καὶ ἔκλαυσεν Εζεκιας κλαυθμῷ μεγάλῳ. 4 καὶ ἦν Ησαιας ἐν τῇ αὐλῇ τῇ μέσῃ, καὶ ῥῆμα κυρίου ἐγένετο πρὸς αὐτὸν λέγων 5 Ἐπίστρεψον καὶ ἐρεῖς πρὸς Εζεκιαν τὸν ἡγούμενον τοῦ λαοῦ μου Τάδε λέγει κύριος ὁ θεὸς Δαυιδ τοῦ πατρός σου Ἤκουσα τῆς προσευχῆς σου, εἶδον τὰ δάκρυά σου· ἰδοὺ ἐγὼ ἰάσομαί σε, τῇ ἡμέρᾳ τῇ τρίτῃ ἀναβήσῃ εἰς οἶκον κυρίου, 6 καὶ προσθήσω ἐπὶ τὰς ἡμέρας σου πέντε καὶ δέκα ἔτη καὶ ἐκ χειρὸς βασιλέως Ἀσσυρίων σώσω σε καὶ τὴν πόλιν ταύτην καὶ ὑπερασπιῶ ὑπὲρ τῆς πόλεως ταύτης δι᾽ ἐμὲ καὶ διὰ Δαυιδ τὸν δοῦλόν μου. 7 καὶ εἶπεν Λαβέτωσαν παλάθην σύκων καὶ ἐπιθέτωσαν ἐπὶ τὸ ἕλκος, καὶ ὑγιάσει. 8 καὶ εἶπεν Εζεκιας πρὸς Ησαιαν Τί τὸ σημεῖον ὅτι ἰάσεταί με κύριος καὶ ἀναβήσομαι εἰς οἶκον κυρίου τῇ ἡμέρᾳ τῇ τρίτῃ; 9 καὶ εἶπεν Ησαιας Τοῦτο τὸ σημεῖον παρὰ κυρίου ὅτι ποιήσει κύριος τὸν λόγον, ὃν ἐλάλησεν· πορεύσεται ἡ σκιὰ δέκα βαθμούς, ἐὰν ἐπιστρέφῃ δέκα βαθμούς. 10 καὶ εἶπεν Εζεκιας Κοῦφον τὴν σκιὰν κλῖναι δέκα βαθμούς· οὐχί, ἀλλ᾽ ἐπιστραφήτω ἡ σκιὰ δέκα βαθμοὺς εἰς τὰ ὀπίσω. 11 καὶ ἐβόησεν Ησαιας ὁ προφήτης πρὸς κύριον, καὶ ἐπέστρεψεν ἡ σκιὰ ἐν τοῖς ἀναβαθμοῖς εἰς τὰ ὀπίσω δέκα βαθμούς.
12 Ἐν τῷ καιρῷ ἐκείνῳ ἀπέστειλεν Μαρωδαχβαλαδαν υἱὸς Βαλαδαν βασιλεὺς Βαβυλῶνος βιβλία καὶ μαναα πρὸς Εζεκιαν, ὅτι ἤκουσεν ὅτι ἠρρώστησεν Εζεκιας. 13 καὶ ἐχάρη ἐπ᾽ αὐτοῖς Εζεκιας καὶ ἔδειξεν αὐτοῖς ὅλον τὸν οἶκον τοῦ νεχωθα, τὸ ἀργύριον καὶ τὸ χρυσίον, τὰ ἀρώματα καὶ τὸ ἔλαιον τὸ ἀγαθόν, καὶ τὸν οἶκον τῶν σκευῶν καὶ ὅσα ηὑρέθη ἐν τοῖς θησαυροῖς αὐτοῦ· οὐκ ἦν λόγος, ὃν οὐκ ἔδειξεν αὐτοῖς Εζεκιας ἐν τῷ οἴκῳ αὐτοῦ καὶ ἐν πάσῃ τῇ ἐξουσίᾳ αὐτοῦ. 14 καὶ εἰσῆλθεν Ησαιας ὁ προφήτης πρὸς τὸν βασιλέα Εζεκιαν καὶ εἶπεν πρὸς αὐτόν Τί ἐλάλησαν οἱ ἄνδρες οὗτοι καὶ πόθεν ἥκασιν πρὸς σέ; καὶ εἶπεν Εζεκιας Ἐκ γῆς πόρρωθεν ἥκασιν πρός με, ἐκ Βαβυλῶνος. 15 καὶ εἶπεν Τί εἶδον ἐν τῷ οἴκῳ σου; καὶ εἶπεν Πάντα, ὅσα ἐν τῷ οἴκῳ μου, εἶδον· οὐκ ἦν ἐν τῷ οἴκῳ μου ὃ οὐκ ἔδειξα αὐτοῖς, ἀλλὰ καὶ τὰ ἐν τοῖς θησαυροῖς μου. 16 καὶ εἶπεν Ησαιας πρὸς Εζεκιαν Ἄκουσον λόγον κυρίου 17 Ἰδοὺ ἡμέραι ἔρχονται καὶ λημφθήσεται πάντα τὰ ἐν τῷ οἴκῳ σου καὶ ὅσα ἐθησαύρισαν οἱ πατέρες σου ἕως τῆς ἡμέρας ταύτης εἰς Βαβυλῶνα· καὶ οὐχ ὑπολειφθήσεται ῥῆμα, ὃ εἶπεν κύριος· 18 καὶ οἱ υἱοί σου, οἳ ἐξελεύσονται ἐκ σοῦ, οὓς γεννήσεις, λήμψεται, καὶ ἔσονται εὐνοῦχοι ἐν τῷ οἴκῳ τοῦ βασιλέως Βαβυλῶνος. 19 καὶ εἶπεν Εζεκιας πρὸς Ησαιαν Ἀγαθὸς ὁ λόγος κυρίου, ὃν ἐλάλησεν· ἔστω εἰρήνη ἐν ταῖς ἡμέραις μου.
20 Καὶ τὰ λοιπὰ τῶν λόγων Εζεκιου καὶ πᾶσα ἡ δυναστεία αὐτοῦ καὶ ὅσα ἐποίησεν, τὴν κρήνην καὶ τὸν ὑδραγωγὸν καὶ εἰσήνεγκεν τὸ ὕδωρ εἰς τὴν πόλιν, οὐχὶ ταῦτα γεγραμμένα ἐπὶ βιβλίῳ λόγων τῶν ἡμερῶν τοῖς βασιλεῦσιν Ιουδα; 21 καὶ ἐκοιμήθη Εζεκιας μετὰ τῶν πατέρων αὐτοῦ καὶ ἐτάφη ἐν πόλει Δαυιδ, καὶ ἐβασίλευσεν Μανασσης υἱὸς αὐτοῦ ἀντ᾽ αὐτοῦ.
1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem
et venit ad eum Esaias filius Amos prophetes
dixitque ei haec dicit Dominus Deus
praecipe domui tuae morieris enim et non vives
2 qui convertit faciem suam ad parietem
et oravit Dominum dicens
3 obsecro Domine
memento quomodo ambulaverim coram te
in veritate et in corde perfecto
et quod placitum est coram te fecerim
flevit itaque Ezechias fletu magno
4 et antequam egrederetur Esaias mediam partem atrii
factus est sermo Domini ad eum dicens
5 revertere et dic Ezechiae duci populi mei
haec dicit Dominus Deus David patris tui
audivi orationem tuam
vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te
die tertio ascendes templum Domini
6 et addam diebus tuis quindecim annos
sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc
et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum
7 dixitque Esaias adferte massam ficorum
quam cum adtulissent et posuissent super ulcus eius curatus
est
8 dixerat autem Ezechias ad Esaiam
quod erit signum quia Dominus me sanabit
et quia ascensurus sum die tertio templum Domini
9 cui ait Esaias hoc erit signum a Domino
quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est
vis ut accedat umbra decem lineis
an ut revertatur totidem gradibus
10 et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis
nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus
11 invocavit itaque Esaias propheta Dominum
et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Ahaz
retrorsum decem gradibus
12 in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex
Babyloniorum
litteras et munera ad Ezechiam
audierat enim quod aegrotasset Ezechias
13 laetatus est autem in adventum eorum Ezechias
et ostendit eis domum aromatum
et aurum et argentum et pigmenta varia
unguenta quoque et domum vasorum suorum
et omnia quae habere potuerat in thesauris suis
non fuit quod non monstraret eis Ezechias
in domo sua et in omni potestate sua
14 venit autem Esaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei
quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te
cui ait Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone
15 at ille respondit quid viderunt in domo tua
ait Ezechias omnia quae sunt in domo mea viderunt
nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis
16 dixit itaque Esaias Ezechiae audi sermonem Domini
17 ecce dies venient
et auferentur omnia quae sunt in domo tua
et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone
non remanebit quicquam ait Dominus
18 sed et de filiis tuis qui egredientur ex te quos generabis tollentur
et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
19 dixit Ezechias ad Esaiam
bonus sermo Domini quem locutus est
sit pax et veritas in diebus meis
20 reliqua autem sermonum Ezechiae et omnis fortitudo eius
et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum
et introduxerit aquas in civitatem
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
21 dormivitque Ezechias cum patribus suis
et regnavit Manasses filius eius pro eo