1 Καὶ ἐκοιμήθη Ιωσαφατ μετὰ τῶν πατέρων αὐτοῦ καὶ ἐτάφη παρὰ τοῖς πατράσιν αὐτοῦ ἐν πόλει Δαυιδ, καὶ ἐβασίλευσεν Ιωραμ υἱὸς αὐτοῦ ἀντ᾽ αὐτοῦ. 2 καὶ αὐτῷ ἀδελφοὶ υἱοὶ Ιωσαφατ ἕξ, Αζαριας καὶ Ιιηλ καὶ Ζαχαριας καὶ Αζαριας καὶ Μιχαηλ καὶ Σαφατιας· πάντες οὗτοι υἱοὶ Ιωσαφατ βασιλέως Ιουδα. 3 καὶ ἔδωκεν αὐτοῖς ὁ πατὴρ αὐτῶν δόματα πολλά, ἀργύριον καὶ χρυσίον καὶ ὅπλα μετὰ πόλεων τετειχισμένων ἐν Ιουδα· καὶ τὴν βασιλείαν ἔδωκεν τῷ Ιωραμ, ὅτι οὗτος ὁ πρωτότοκος. 4 καὶ ἀνέστη Ιωραμ ἐπὶ τὴν βασιλείαν αὐτοῦ καὶ ἐκραταιώθη καὶ ἀπέκτεινεν πάντας τοὺς ἀδελφοὺς αὐτοῦ ἐν ῥομφαίᾳ καὶ ἀπὸ τῶν ἀρχόντων Ισραηλ. 5 ὄντος αὐτοῦ τριάκοντα καὶ δύο ἐτῶν κατέστη Ιωραμ ἐπὶ τὴν βασιλείαν αὐτοῦ καὶ ὀκτὼ ἔτη ἐβασίλευσεν ἐν Ιερουσαλημ. 6 καὶ ἐπορεύθη ἐν ὁδῷ βασιλέων Ισραηλ, ὡς ἐποίησεν οἶκος Αχααβ, ὅτι θυγάτηρ Αχααβ ἦν αὐτοῦ γυνή, καὶ ἐποίησεν τὸ πονηρὸν ἐναντίον κυρίου. 7 καὶ οὐκ ἐβούλετο κύριος ἐξολεθρεῦσαι τὸν οἶκον Δαυιδ διὰ τὴν διαθήκην, ἣν διέθετο τῷ Δαυιδ, καὶ ὡς εἶπεν αὐτῷ δοῦναι αὐτῷ λύχνον καὶ τοῖς υἱοῖς αὐτοῦ πάσας τὰς ἡμέρας. 8 ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις ἀπέστη Εδωμ ἀπὸ τοῦ Ιουδα καὶ ἐβασίλευσαν ἐφ᾽ ἑαυτοὺς βασιλέα. 9 καὶ ᾤχετο Ιωραμ μετὰ τῶν ἀρχόντων καὶ πᾶσα ἡ ἵππος μετ᾽ αὐτοῦ· καὶ ἐγένετο καὶ ἠγέρθη νυκτὸς καὶ ἐπάταξεν Εδωμ τὸν κυκλοῦντα αὐτὸν καὶ τοὺς ἄρχοντας τῶν ἁρμάτων, καὶ ἔφυγεν ὁ λαὸς εἰς τὰ σκηνώματα αὐτῶν. 10 καὶ ἀπέστη ἀπὸ Ιουδα Εδωμ ἕως τῆς ἡμέρας ταύτης· τότε ἀπέστη Λομνα ἐν τῷ καιρῷ ἐκείνῳ ἀπὸ χειρὸς αὐτοῦ, ὅτι ἐγκατέλιπεν κύριον θεὸν τῶν πατέρων αὐτοῦ. 11 καὶ γὰρ αὐτὸς ἐποίησεν ὑψηλὰ ἐν πόλεσιν Ιουδα καὶ ἐξεπόρνευσεν τοὺς κατοικοῦντας ἐν Ιερουσαλημ καὶ ἀπεπλάνησεν τὸν Ιουδαν. 12 καὶ ἦλθεν αὐτῷ ἐγγραφὴ παρὰ Ηλιου τοῦ προφήτου λέγων Τάδε λέγει κύριος ὁ θεὸς Δαυιδ τοῦ πατρός σου Ἀνθ᾽ ὧν οὐκ ἐπορεύθης ἐν ὁδῷ Ιωσαφατ τοῦ πατρός σου καὶ ἐν ὁδοῖς Ασα βασιλέως Ιουδα 13 καὶ ἐπορεύθης ἐν ὁδοῖς βασιλέων Ισραηλ καὶ ἐξεπόρνευσας τὸν Ιουδαν καὶ τοὺς κατοικοῦντας ἐν Ιερουσαλημ, ὡς ἐξεπόρνευσεν οἶκος Αχααβ, καὶ τοὺς ἀδελφούς σου υἱοὺς τοῦ πατρός σου τοὺς ἀγαθοὺς ὑπὲρ σὲ ἀπέκτεινας, 14 ἰδοὺ κύριος πατάξει σε πληγὴν μεγάλην ἐν τῷ λαῷ σου καὶ ἐν τοῖς υἱοῖς σου καὶ ἐν γυναιξίν σου καὶ ἐν πάσῃ τῇ ἀποσκευῇ σου, 15 καὶ σὺ ἐν μαλακίᾳ πονηρᾷ, ἐν νόσῳ κοιλίας, ἕως οὗ ἐξέλθῃ ἡ κοιλία σου μετὰ τῆς μαλακίας ἐξ ἡμερῶν εἰς ἡμέρας. 16 καὶ ἐπήγειρεν κύριος ἐπὶ Ιωραμ τοὺς ἀλλοφύλους καὶ τοὺς Ἄραβας καὶ τοὺς ὁμόρους τῶν Αἰθιόπων, 17 καὶ ἀνέβησαν ἐπὶ Ιουδαν καὶ κατεδυνάστευον καὶ ἀπέστρεψαν πᾶσαν τὴν ἀποσκευήν, ἣν εὗρον ἐν οἴκῳ τοῦ βασιλέως, καὶ τοὺς υἱοὺς αὐτοῦ καὶ τὰς θυγατέρας αὐτοῦ, καὶ οὐ κατελείφθη αὐτῷ υἱὸς ἀλλ᾽ ἢ Οχοζιας ὁ μικρότατος τῶν υἱῶν αὐτοῦ. 18 καὶ μετὰ ταῦτα πάντα ἐπάταξεν αὐτὸν κύριος εἰς τὴν κοιλίαν μαλακίᾳ, ἐν ᾗ οὐκ ἔστιν ἰατρεία· 19 καὶ ἐγένετο ἐξ ἡμερῶν εἰς ἡμέρας, καὶ ὡς ἦλθεν καιρὸς τῶν ἡμερῶν ἡμέρας δύο, ἐξῆλθεν ἡ κοιλία αὐτοῦ μετὰ τῆς νόσου, καὶ ἀπέθανεν ἐν μαλακίᾳ πονηρᾷ. καὶ οὐκ ἐποίησεν ὁ λαὸς αὐτοῦ ἐκφορὰν καθὼς ἐκφορὰν πατέρων αὐτοῦ. 20 ἦν τριάκοντα καὶ δύο ἐτῶν, ὅτε ἐβασίλευσεν, καὶ ὀκτὼ ἔτη ἐβασίλευσεν ἐν Ιερουσαλημ· καὶ ἐπορεύθη ἐν οὐκ ἐπαίνῳ καὶ ἐτάφη ἐν πόλει Δαυιδ καὶ οὐκ ἐν τάφοις τῶν βασιλέων.
1 dormivit autem Iosaphat cum patribus suis
et sepultus est cum eis in civitate David
regnavitque Ioram filius eius pro eo
2 qui habuit fratres filios Iosaphat
Azariam et Hiahihel et Zacchariam et Azariam et Michahel et
Saphatiam
omnes hii filii Iosaphat regis Israhel
3 deditque eis pater suus multa munera argenti et auri
et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Iuda
regnum autem tradidit Ioram eo quod esset primogenitus
4 surrexit ergo Ioram super regnum patris sui
cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio
et quosdam de principibus Israhel
5 triginta duo annorum erat Ioram cum regnare coepisset
et octo annis regnavit in Hierusalem
6 ambulavitque in viis regum Israhel sicut egerat domus Ahab
filia quippe Ahab erat uxor eius
et fecit malum in conspectu Domini
7 noluit autem Dominus disperdere domum David
propter pactum quod inierat cum eo
et quia promiserat ut daret illi lucernam
et filiis eius omni tempore
8 in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Iudae
et constituit sibi regem
9 cumque transisset Ioram
cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum
surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat
et omnes duces equitatus eius
10 attamen rebellavit Edom
ne esset sub dicione Iuda usque ad hanc diem
eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius
dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum
11 insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda
et fornicari fecit habitatores Hierusalem et praevaricari Iudam
12 adlatae sunt autem ei litterae ab Helia propheta
in quibus scriptum erat
haec dicit Dominus Deus David patris tui
quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui
et in viis Asa regis Iuda
13 sed incessisti per iter regum Israhel
et fornicari fecisti Iudam et habitatores Hierusalem
imitatus fornicationem domus Ahab
insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti
14 ecce Dominus percutiet te plaga magna
cum populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua
15 tu autem aegrotabis pessimo languore uteri
donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos
16 suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum
qui confines sunt Aethiopibus
17 et ascenderunt in terram Iuda et vastaverunt eam
diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis
insuper et filios eius et uxores
nec remansit ei filius nisi Ioachaz
qui minimus natu erat
18 et super haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili
19 cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur
duorum annorum expletus est circulus
et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam
viscera sua
languore pariter et vita caruit
mortuusque est in infirmitate pessima
et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias
sicut fecerat maioribus eius
20 triginta duum annorum fuit cum
regnare coepisset
et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte
et sepelierunt eum in civitate David
verumtamen non in sepulchro regum