1 Καὶ ἐγενήθη ὡς συνετέλεσεν Σαλωμων οἰκοδομεῖν τὸν οἶκον κυρίου καὶ τὸν οἶκον τοῦ βασιλέως καὶ πᾶσαν τὴν πραγματείαν Σαλωμων, ὅσα ἠθέλησεν ποιῆσαι, 2 καὶ ὤφθη κύριος τῷ Σαλωμων δεύτερον, καθὼς ὤφθη ἐν Γαβαων, 3 καὶ εἶπεν πρὸς αὐτὸν κύριος Ἤκουσα τῆς φωνῆς τῆς προσευχῆς σου καὶ τῆς δεήσεώς σου, ἧς ἐδεήθης ἐνώπιον ἐμοῦ· πεποίηκά σοι κατὰ πᾶσαν τὴν προσευχήν σου, ἡγίακα τὸν οἶκον τοῦτον, ὃν ᾠκοδόμησας, τοῦ θέσθαι τὸ ὄνομά μου ἐκεῖ εἰς τὸν αἰῶνα, καὶ ἔσονται οἱ ὀφθαλμοί μου ἐκεῖ καὶ ἡ καρδία μου πάσας τὰς ἡμέρας. 4 καὶ σὺ ἐὰν πορευθῇς ἐνώπιον ἐμοῦ, καθὼς ἐπορεύθη Δαυιδ ὁ πατήρ σου, ἐν ὁσιότητι καρδίας καὶ ἐν εὐθύτητι καὶ τοῦ ποιεῖν κατὰ πάντα, ἃ ἐνετειλάμην αὐτῷ, καὶ τὰ προστάγματά μου καὶ τὰς ἐντολάς μου φυλάξῃς, 5 καὶ ἀναστήσω τὸν θρόνον τῆς βασιλείας σου ἐπὶ Ισραηλ εἰς τὸν αἰῶνα, καθὼς ἐλάλησα τῷ Δαυιδ πατρί σου λέγων Οὐκ ἐξαρθήσεταί σοι ἀνὴρ ἡγούμενος ἐν Ισραηλ. 6 ἐὰν δὲ ἀποστραφέντες ἀποστραφῆτε ὑμεῖς καὶ τὰ τέκνα ὑμῶν ἀπ᾽ ἐμοῦ καὶ μὴ φυλάξητε τὰς ἐντολάς μου καὶ τὰ προστάγματά μου, ἃ ἔδωκεν Μωυσῆς ἐνώπιον ὑμῶν, καὶ πορευθῆτε καὶ δουλεύσητε θεοῖς ἑτέροις καὶ προσκυνήσητε αὐτοῖς, 7 καὶ ἐξαρῶ τὸν Ισραηλ ἀπὸ τῆς γῆς, ἧς ἔδωκα αὐτοῖς, καὶ τὸν οἶκον τοῦτον, ὃν ἡγίασα τῷ ὀνόματί μου, ἀπορρίψω ἐκ προσώπου μου, καὶ ἔσται Ισραηλ εἰς ἀφανισμὸν καὶ εἰς λάλημα εἰς πάντας τοὺς λαούς. 8 καὶ ὁ οἶκος οὗτος ὁ ὑψηλός, πᾶς ὁ διαπορευόμενος δι᾽ αὐτοῦ ἐκστήσεται καὶ συριεῖ καὶ ἐροῦσιν Ἕνεκα τίνος ἐποίησεν κύριος οὕτως τῇ γῇ ταύτῃ καὶ τῷ οἴκῳ τούτῳ; 9 καὶ ἐροῦσιν Ἀνθ᾽ ὧν ἐγκατέλιπον κύριον θεὸν αὐτῶν, ὃς ἐξήγαγεν τοὺς πατέρας αὐτῶν ἐξ Αἰγύπτου ἐξ οἴκου δουλείας, καὶ ἀντελάβοντο θεῶν ἀλλοτρίων καὶ προσεκύνησαν αὐτοῖς καὶ ἐδούλευσαν αὐτοῖς, διὰ τοῦτο ἐπήγαγεν κύριος ἐπ᾽ αὐτοὺς τὴν κακίαν ταύτην.
9a Τότε ἀνήγαγεν Σαλωμων τὴν θυγατέρα Φαραω ἐκ πόλεως Δαυιδ εἰς οἶκον αὐτοῦ, ὃν ᾠκοδόμησεν ἑαυτῷ ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις.
10 Εἴκοσι ἔτη, ἐν οἷς ᾠκοδόμησεν Σαλωμων τοὺς δύο οἴκους, τὸν οἶκον κυρίου καὶ τὸν οἶκον τοῦ βασιλέως, 11 Χιραμ βασιλεὺς Τύρου ἀντελάβετο τοῦ Σαλωμων ἐν ξύλοις κεδρίνοις καὶ ἐν ξύλοις πευκίνοις καὶ ἐν χρυσίῳ καὶ ἐν παντὶ θελήματι αὐτοῦ. τότε ἔδωκεν ὁ βασιλεὺς τῷ Χιραμ εἴκοσι πόλεις ἐν τῇ γῇ τῇ Γαλιλαίᾳ. 12 καὶ ἐξῆλθεν Χιραμ ἐκ Τύρου καὶ ἐπορεύθη εἰς τὴν Γαλιλαίαν τοῦ ἰδεῖν τὰς πόλεις, ἃς ἔδωκεν αὐτῷ Σαλωμων, καὶ οὐκ ἤρεσαν αὐτῷ· 13 καὶ εἶπεν Τί αἱ πόλεις αὗται, ἃς ἔδωκάς μοι, ἀδελφέ; καὶ ἐκάλεσεν αὐτάς Ὅριον ἕως τῆς ἡμέρας ταύτης. 14 καὶ ἤνεγκεν Χιραμ τῷ Σαλωμων ἑκατὸν καὶ εἴκοσι τάλαντα χρυσίου 26 καὶ ναῦν ὑπὲρ οὗ ἐποίησεν ὁ βασιλεὺς Σαλωμων ἐν Γασιωνγαβερ τὴν οὖσαν ἐχομένην Αιλαθ ἐπὶ τοῦ χείλους τῆς ἐσχάτης θαλάσσης ἐν γῇ Εδωμ. 27 καὶ ἀπέστειλεν Χιραμ ἐν τῇ νηὶ τῶν παίδων αὐτοῦ ἄνδρας ναυτικοὺς ἐλαύνειν εἰδότας θάλασσαν μετὰ τῶν παίδων Σαλωμων. 28 καὶ ἦλθον εἰς Σωφηρα καὶ ἔλαβον ἐκεῖθεν χρυσίου ἑκατὸν καὶ εἴκοσι τάλαντα καὶ ἤνεγκαν τῷ βασιλεῖ Σαλωμων.
1 factum est autem cum perfecisset Salomon
aedificium domus Domini et aedificium regis
et omne quod optaverat et voluerat facere
2 apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in
Gabaon
3 dixitque Dominus ad eum
exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam
qua deprecatus es coram me
sanctificavi domum hanc quam aedificasti
ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum
et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus
4 tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus
in simplicitate cordis et in aequitate
et feceris omnia quae praecepi tibi
et legitima mea et iudicia mea servaveris
5 ponam thronum regni tui super Israhel in sempiternum
sicut locutus sum David patri tuo dicens
non auferetur de genere tuo vir de
solio Israhel
6 si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me
nec custodientes mandata mea et caerimonias
quas proposui vobis
sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos
7 auferam Israhel de superficie terrae quam dedi eis
et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo
eritque Israhel in proverbium et in fabulam cunctis populis
8 et domus haec erit in exemplum
omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet
quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic
9 et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum
qui eduxit patres eorum de terra Aegypti
et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt
idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc
10 expletis autem annis viginti
postquam aedificaverat Salomon duas domos
id est domum Domini et domum regis
11 Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna
et aurum
iuxta omne quod opus habuerat
tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileae
12 egressusque est Hiram de Tyro
ut videret oppida quae dederat ei Salomon
et non placuerunt ei
13 et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater
et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc
14 misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri
15 haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon
ad aedificandam domum Domini et domum suam
et Mello et murum Hierusalem et Eser et Mageddo et Gazer
16 Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni
et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit
et dedit eam in dote filiae suae uxori Salomonis
17 aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
18 et Baalath et Palmyram in terra solitudinis
19 et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro munivit
et civitates curruum et civitates equitum
et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Hierusalem et in Libano
et in omni terra potestatis suae
20 universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et Ferezeis et
Eveis et Iebuseis
qui non sunt de filiis Israhel
21 horum filios qui remanserant in terra
quos scilicet non potuerant filii Israhel exterminare
fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc
22 de filiis autem Israhel non constituit Salomon servire quemquam
sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et duces
et praefecti curruum et equorum
23 erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti
quinquaginta
qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant
24 filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam
quam aedificaverat ei
tunc aedificavit Mello
25 offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos
holocausta et pacificas victimas
super altare quod aedificaverat Domino
et adolebat thymiama coram Domino
perfectumque est templum
26 classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber
quae est iuxta Ahilam in litore maris Rubri in terra
Idumea
27 misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros
maris cum servis Salomonis
28 qui cum venissent in Ophir
sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum
detulerunt ad regem Salomonem