Kapitulli IV
1 E prashtu tue pasunë Krishti pësuom për nee ndë misht, armatissi ju, tue kujtuom ndë e kujtuom n’kësi ekzempi; përse ai qi mundon mishtë, ai mbahetë me mos u përkatënuom. 2 … maa mos gjellinjë kush ashtu porsi anshtë dëshiri i nierëzet, por si anshtë vollundetja e Tinëzot.
7 … bani t’ini të ditim, e bdini ndë oratë. 8 E kini karitat ndër vetëhenë përmbii gjithë kafshët, përse karitati mbëlon katetë e shuma; 9 përzini mbë stan njani tjetërinë paa të murmuruom; 10 porsi i sillidota qish duoj për te t’ish, ashtu ia banjë shoqit, ndë hiir, porsi n’Sinëzot t’anshtë dhanë. 11 E në flet kush, flassë fjalë të Tinëzot; e në shërben kush, të shërbenjë si për vertut qi n’Sinzot i anshtë dhanë, përse Zotynë të jetë përlëvduom ndë gjithë kafshët për tenë Zonë Jezu Krishtnë Zotnë tanë .
1 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini
quia qui passus est carne desiit a peccatis
2 ut iam non hominum desideriis
sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis
3 sufficit enim praeteritum tempus
ad voluntatem gentium consummandam
qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis
comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus
4 in quo peregrinantur
non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes
5 qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos
6 propter hoc enim et mortuis evangelizatum est
ut iudicentur quidem secundum homines in carne
vivant autem secundum Deum spiritu
7 omnium autem finis adpropinquavit
estote itaque prudentes et vigilate in orationibus
8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos
caritatem continuam habentes
quia caritas operit multitudinem peccatorum
9 hospitales invicem sine murmuratione
10 unusquisque sicut accepit gratiam
in alterutrum illam administrantes
sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei
11 si quis loquitur quasi sermones Dei
si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus
ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum
cui est gloria et imperium
in saecula saeculorum amen
12 carissimi nolite peregrinari in fervore
qui ad temptationem vobis fit
quasi novi aliquid vobis contingat
13 sed communicantes Christi passionibus gaudete
ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes
14 si exprobramini in nomine Christi beati
quoniam gloriae Dei Spiritus
in vobis requiescit
15 nemo enim vestrum patiatur quasi homicida
aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor
16 si autem ut Christianus non erubescat
glorificet autem Deum in isto nomine
17 quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei
si autem primum a nobis
qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio
18 et si iustus vix salvatur
impius et peccator ubi parebit
19 itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei
fideli creatori commendant animas suas in benefactis